- LIGO
- LIGOGraece Σκαπάνη, instrumentum rusticum, quod in pompa Panathaenaica, peplum, praeter Athenienses omnis ordinis, omnis aetatis, prosequuti inquilini, ferre solebant, sicut filiae eorum hydrias et umbellas, ex L. Τοὺς μετοίκους εν ταῖς πομπαῖς, ἀυτοὑς μὲν σκάφας φέρειν κτλ . scriptâ circa belli Peloponnesii tempora, ubi Athenienses successu rerum insolescere coepere, Aelian. Var. Hist. l. 6. c. 1. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. l. Prisci vero Rom. apud quos ipsi Impp. suis manibus terram subagitabant; ab opere redeuntes in scapulis lignorem in sublime erectum gestare etiam laudi duxêrunt. Iuv. Sat. 11. l. 4. v. 86. et seqq.Cognatorum aliquis titulo ter Consulis, atquaCastrorum imperiis, et Dictateris honoreFunctus, ad has apulas solito maturius ibat.Erectum domina referens a monte ligonem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.